[ Pobierz całość w formacie PDF ]
4,16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et
gratiam inveniamus in auxilio oportuno
5,1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his
quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
5,2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est
infirmitate
5,3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre
pro peccatis
5,4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
5,5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad
eum Filius meus es tu ego hodie genui te
5,6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech
5,7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a
morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5,8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
5,9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
5,10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5,11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti
estis ad audiendum
5,12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos
doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit
non solido cibo
5,13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
5,14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent
sensus ad discretionem boni ac mali
6,1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non
rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6,2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et
iudicii aeterni
6,3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6,4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste
et participes sunt facti Spiritus Sancti
6,5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6,6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis
Filium Dei et ostentui habentes
6,7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam
illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6,8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius
consummatio in conbustionem
6,9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
6,10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in
nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
6,11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad
expletionem spei usque in finem
6,12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt
promissiones
6,13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret
maiorem iuravit per semet ipsum
6,14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6,15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6,16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad
confirmationem est iuramentum
6,17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem
consilii sui interposuit iusiurandum
6,18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium
habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
6,19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in
interiora velaminis
6,20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex
factus in aeternum
7,1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso
a caede regum et benedixit ei
7,2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae
deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
7,3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens
adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
7,4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham
patriarcha
7,5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a
populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis
Abrahae
7,6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui
habebat repromissiones benedixit
7,7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
7,8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
7,9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
7,10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7,11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem
accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere
sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
7,12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
7,13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
7,14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de
sacerdotibus Moses locutus est
7,15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit
alius sacerdos
7,16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae
insolubilis
7,17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech
7,18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
7,19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam
proximamus ad Deum
7,20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti
sunt
7,21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non
paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7,22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7,23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur
permanere
7,24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
7,25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper
vivens ad interpellandum pro eis
7,26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a
peccatoribus et excelsior caelis factus
7,27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis
hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
7,28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem
iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
8,1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in
dextera sedis Magnitudinis in caelis
8,2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
8,3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et
hunc habere aliquid quod offerat
8,4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum
legem munera
8,5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum
consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi
ostensum est in monte
8,6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est
quod in melioribus repromissionibus sanctum est
8,7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
8,8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super
domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
8,9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum
illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento
meo et ego neglexi eos dicit Dominus
8,10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus
dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in
[ Pobierz całość w formacie PDF ]